Uropi

Uropi vel Uropium (cuius significatio 'Europaeum' est) est lingua artificiosa ab Ioële Landais, Francogallo linguae Anglicae magistro excogitata. Expresse linguis indo-europaeis innixum, Uropium sicut lingua auxiliaria pro Europa adhiberi, atque adesse igitur constructioni identitatis Europaeae studet. Insuper, propter extensionem linguarum Indoeuropaearum extra Europam, Uropium lingua auxiliaria internationalis esse vult. Uropium anno 1986 inceptum est; postea parum mutatum est, atque eius vocabularium, praecipue per opus Domini Landais, crescere pergit. Dicitur esse glossarium 17 000 vocabulorum, quod etiamnunc non publicatur.


Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne