Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Octavius

Octavius

Gaius Octavius, pater imperatoris Augusti (imago saeculo XVI ficta)
GenusMasculinum
OrigoLatina
Significatio"octavus"
Index praenominum
Paginae in "Octavius" ineuntes

Octavius primum nomen gentilicium Romanum, postea praenomen fuit. Gens Octavia est gens Romana, e plebeia stirpe, cui Caesar Octavianus pertinebat.

De qua Suetonius: "[1] Gentem Octaviam Velitris praecipuam olim fuisse multa declarant. Nam et vicus celeberrima parte oppidi iam pridem Octavius vocabatur et ostendebatur ara Octavio consecrata, qui bello dux finitimo, cum forte Marti rem divinam faceret, nuntiata repente hostis incursione semicruda exta rapta foco prosecuit atque ita proelium ingressus victor redit. Decretum etiam publicum exstabat, quo cavebatur, ut in posterum quoque simili modo exta Marti redderentur reliquiaeque ad Octavios referrentur. [2] Ea gens a Tarquinio Prisco rege inter minores gentis adlecta in senatum, mox a Servio Tullio in patricias traducta, procedente tempore ad plebem se contulit, ac rursus magno intervallo per Divum Iulium in patriciatum redit[1]."

  1. Vita divi Augusti

Previous Page Next Page






أوكتافيا (عائلة) Arabic Октавии Bulgarian Gens Octavia BR Gens Octàvia Catalan Octavier German Octavia gens English Gens Octavia Spanish Octavii French Gens Octavia Italian Gens Octavia Dutch

Responsive image

Responsive image