Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Xanthe (nomus Graeciae)

Situs pristini nomi Xanthes
Forma pristinorum demorum nomi Xanthes
Vide etiam paginam discretivam: Xanthe (discretiva).

Xanthe fuit usque ad annum 2010 una e quinque praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Macedoniae Orientalis et Thraeciae, cuius caput erat urbs Xanthe. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Macedoniam Orientalem et ad demos, quorum numerus coagmentatione valde minutus est, delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Dramae Unitate" permanet, quae novem legatos in consilium regionale mittit, praeterea autem vi politica caret.


Previous Page Next Page