Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Sextus Propertius

Wikidata Sextus Propertius
Res apud Vicidata repertae:
Sextus Propertius: imago
Sextus Propertius: imago
Nativitas: 47 a.C.n.; Asisium
Obitus: 16 a.C.n.; Roma
Patria: Roma antiqua

Sextus Propertius[1] fuit poeta Romanus, natus inter annos fere 57 et 50 a.C.n., mortuus post 16 a.C.n. et ante 2 p.C.n.; de cuius vita nihil scimus, nisi quod in elegiis eius legendum sit.

Propertius natus est, sicut vates commenticius carminis 4.1 proclamat, Asisii iuxta Mevaniam in Umbria.[2] Familia eius, cum pater mortuus esset, in gravem inopiam cecidit; namque, quoniam equestris gradus erat, tracta est in bellum civile Perusinum.[3]

Postquam primus liber elegiarum editus est, Propertius in Maecenatis sodalitatem acceptus est, ubi Horatium Vergiliumque, clarissimos Augusti aetatis poetas, cognovit. Propertius, quamvis Virgilium honorificis verbis prosequatur, magnum pondus in neotericorum poetica sibi vindicat (sicut Horatius).

Propertii opera in amore mollibusque thematibus nituntur, namque amor Cynthiae puellae maximas in eis partes habet. Ipse Propertius in libro primo elegiarum dixit: "Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis, Contactum nullis ante cupidinibus." Secundum Apuleium,[4] verum Cynthiae nomen fuit Hostia, id quod hodie philologi plerumque recusant.

De rebus post annum 16 a.C.n. gestis Propertius in carminibus nunquam cantat. Paullo post hunc annum mortem obiisse censetur, et pro certo ante 2 p.C.n., quo anno Ovidius in Remediis amoris Propertium iam mortuum refert.[5]

  1. Communiter "Propertius"
  2. Propertius 1.22.9 s. et 4.1.121-126. "Asis" in libris manuscriptis: "Asisi" Lachmann (id nomen Medio Aevo clarissimum apud auctores classicos nullibi reperitur)
  3. Propertius 1.22
  4. Apuleius, Apologia 10.
  5. Ovidius, Remedia amoris 763

Previous Page Next Page