Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Rocheta

Radius Ignifer Atlas mittitur onere militari imposito

Rocheta,[1] seu missile igneum[2] vel radius ignifer,[3][2] est missile, astronavis, vehiculum aërium, vel aliud vehiculum quod impetu e machina rochetica propellitur. Rocheta multo longius a terra nostra abscedere potest quam aeronavis vel aeroplanum quod non nisi per aera volare potest.

Rocheta propellitur secundum eam legem naturalem de actione et reactione virium quae ab Isaaco Newtono inventa est et hoc fere proponit: Cum a quodam corpore aliud corpus emittitur illud corpus contrariam in partem propellitur idque tanto vehementius quanto hoc corpus et pondere maius est et celerius emittitur. E rocheta parva corpuscula maxima velocitate retrorsum emittuntur ut ipsa rocheta vi contraria adeo propellatur ut e gravitationis campo terrae excedere possit.

  1. Aliter roccheta, rochetus, rochetum. Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "rocheta" Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre s.v. "rocheta", "roccheta".
  2. 2.0 2.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  3. Situs interretialis Civitatis Vaticanae: Italice: razzo = radius ígnifer

Previous Page Next Page






Vuurpyl AF Rakete ALS Codete AN صاروخ Arabic صاروخ ARY صاروخ ARZ Cohete AST Raket AZ راکت AZB Ракета BA

Responsive image

Responsive image