Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Praeterita

Omnia in praeteritis (Basileus Maximov, 1889)

Praeterita[1] (plurale tantum) sunt summa eventuum, qui ante certum temporis momentum acciderunt. In praeteritis definiendis praesens et futura adhibere praestat. Ducitur notio praeteritorum a modo lineari, quo spectatores humani tempus experiuntur; acceduntur enim praeterita memoria et recordatione. Homines praeterea ex eo, cum scribendi ars inventa esset, praeterita litteris mandaverunt.

Praeterita ad multas disciplinas pertinent, sicut archaeoastronomiam, archaeologiam, chronologiam, chronologiam brevem, chronogramma, cosmologiam, geologiam, geologiam historicam, historiam, imagines memorativas, ius, linguisticam historicam, ontologiam, palaeontologiam, palaeobotaniam, palaeoclimatologiam, palaeoethnobotaniam, palaeogeographiam.

Praeteritum singulare ad tempus grammaticum refertur.

Nexus interni

  1. Cic. Tusc. 1.66; Fat. 14.7; Caes. Gall. 1.20.

Previous Page Next Page






Verlede AF ماض Arabic فايت ARY Keçmiş AZ کئچمیش AZB Минало Bulgarian অতীত Bengali/Bangla Passat Catalan Gô-dā̤ CDO ڕابووردوو CKB

Responsive image

Responsive image