Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Potuit, decuit, ergo fecit

Potuit, decuit, ergo fecit sunt verba quibus demonstratio Eadmeri in tractatu de conceptione Sanctae Mariae breviter recapitulatur, qui de ratione immaculatae conceptionis dixit (de Deo loquens): Potuit plane, et voluit; si igitur voluit, fecit. Tractatus diutissime Anselmo et posthaec incerto auctori nomine "pseudo-Anselmus" nuncupato attributum est. Verba igitur quattuor nostra Anselmo saepe per errorem adscribuntur, sed neque Anselmus, neque Eadmer, neque Duns Scotus hanc locutionem invenit (qui argumentum Eadmeri mox reformavit in libro cuius titulus est Theologiae Marianae elementa). Primus qui ita verbis quattuor syllogismum exprimit fuit ut videtur quidam Scoti discipulus.[1]

  1. Ruggero Rosini, Mariologia del beato Duns Scoto. Castelpetroso: Editrice Mariana, 1994) (cf. p. 76 versionis Anglicae apud Google Books)

Previous Page Next Page








Responsive image

Responsive image