Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Pittacium cursuale

Principales pittacii partes: 1, imago; 2, perforationes; 3, denominatio; 4, nomen civitatis.
Mauritiana Caerulea, unum ex omnium temporum rarissimis ideoque carissimis pittaciis cursualibus.

Pittacium cursuale,[1][2][3][4][5] vel fortasse nota postalica,[6] vel nota vectoria,[7] est chartula minuta pretio, quo a cuiusque rei publicae cursu publico edita est, inscripta. Litteris autem atque aliis rebus mittendis hae notae affiguntur, ut, quo illae pretio cursu publico mitti debeant, id solutum esse indicio sint. Pittacia cursualia imaginibus aut iucundis aut hominum illustrium aut rerum commemoratione dignarum imprimi solent, quamobrem vix quicquam est, quod homines libentius conligant. Pittaciorum cursualium collectores verbo novo philatelistae appellantur.

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum (Helsinki: WSOY, 2001).
  2. Ioannes C. Traupman, Latin and English Dictionary (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 623, 665.
  3. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, andra upplagan (Holmiae: Norstedts akademiska förlag, 2009).
  4. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).
  5. Inscriptio in libro Harrius Potter et Philosophi Lapis, a Petro Needham converso.
  6. [1]
  7. [1]

Previous Page Next Page