Gestio
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Philippinae[1] (-arum, fpl.; vulgo: Pilipinas), seu plenius Insulae Philippinae[2][3][4], est nomen quod quasdam insulas designat Asiae australis-orientalis in occidentali Oceani Pacifici litore sitas, et Rempublicam Philippinarum quoque, cui caput est Manila, has insulas regentem. Insulae Philippinae nomen trahunt a Philippo II rege Hispanorum.[5] Praeses hodiernus est Rodericus Duterte, qui per suffragium universale electus est ad sexennii mandatum anno 2016.
Regio, quae ex 7107 insulis constat, ex altera parte ad Mare Philippinum ex altera ad Sinense spectans, divisa est in partes tres, quarum prima pars septentrionalis appellatur Luconia (vulgo: Luzon) sive Luzonia, secunda media Visayana et tertia meridionalis Mindanaum.
Timoria Orientalis et Philippinae solae civitates Christianae in Asia Orientali habentur. Philippinarum insularum gentes variarum linguarum et morum et institutorum sunt. Hodie quidem regimen Philippinarum et grex musulmanorum separatisticus regionum meridianarum iam multa decennia inter sese armis confligunt.