Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Oceanographia

Circulatio thermohalina (tabula Anglice signata).
Tabula Fluminis Sinus, a Beniamino Franklinio facta, 17691770. Ex photographica NOAA bibliotheca. Tabula Anglice signata.

Oceanographia[1] (compositum vocabulorum Graecorum ωκεανός 'oceanus' + γράφω 'scribo'), etiam oceanologia et scientia marina appellata, est campus scientiae Telluris qui oceanum investigat. De pervariis tractat rebus, inter quas organismi marini et dynamica oecosystematum; flumina oceanica, undae ventosae, et dynamica liquorum geophysicorum; tectonica laminarum et geologia fundi marini; ac fluxus variorum rerum chemicarum et proprietatum physicarum quae intra oceanum et trans eius fines fiunt. Hae res disciplinas varias multiplicesque implicant, quae oceanographi miscent ut scientiam Oceani Mundi et comprehensionem rationum intra eum augeant, praecipue biologia, chemia, geologia, geographia, meteorologia, physica.

  1. Forma Graecolatina in linguis vernacularibus usitata. "Oceanographia" Latine reperitur apud Latinitas Recens (Speculum)

Previous Page Next Page