In mythologia Graeca Naiades (vel Naides ; sing. sive Nais sive Naias) erant nympharum genus quae fontes, rivos, lacus incolebant. Cum aquis enim dulcibus coniunctae erant.
Hoc vocabulum Graecum (Ναίς/Ναίας) a verbo νάω derivatum est, quod idem significat atque fluo.