Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Minuta tabula

Minuta tabula equi Troiani, in Vergilio Romano, manuscripto Vergilii Aeneidos, saeculo quinto ineunte picto.
Minuta tabula in Missale Cisterciense ("Wolfgang Missale") in bibliotheca Abbatiae Beatae Mariae Virginis de Runa, ex Austria, anno 1493 picta.
Parva tabula congressus Abrahae et angelorum, in Cotton Genesis, saeculo quinto aut sexto picta.

Minuta tabula[1] est parva pictura qua manuscriptum illuminatum antiquum vel mediaevale ornabatur, simplicibus primorum codicum imaginibus pigmento minio adumbratis. Parva talium picturarum mediaevalium magnitudo usitata confusionem etymologicam movit cum exiguitate parvis picturis adhibita, praecipue parvulis sigillis,[2] quae autem ex eisdem traditionibus orta technicas rationes saltem ex inculabulis utebatur.

Praeter traditiones Occidentalem, Byzantinam, et Armenicam[3] invenitur alius traditionum Asianarum grex, picturarum quae etiam eximiae videntur, atque ex ornatu librorum manu scriptorum parvae schedarum singularum picturae etiam factae sunt, ut in albis conderentur, quae etiam minutae tabulae appellantur, contra res Occidentales quae hydrochromate aliisque mediis eaedem valent, inter quae sunt minutae tabulae Persicae et earum progenies Mogolica, Ottomanica, Indica.

Nexus interni

  1. Anglice miniature. John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 595.
  2. Formula:EB1911.
  3. Emma Korkhmazian, Gravard Akopian, et Irina Drampian, The Armenian Miniature—Collection of the Matenadaran (Yerevan), Art Edition Aurora (Leningrado: 1984), 7.

Previous Page Next Page






Buchmalerei ALS منمنمة Arabic Miniatura AST Miniatür sənəti AZ مینیاتور AZB Мініяцюра BE Миниатюра Bulgarian Minijatura BS Miniatura Catalan Iluminace Czech

Responsive image

Responsive image