Lingua Tibetana བོད་སྐད། | |
---|---|
Taxinomia | Lingua Tibeto-Birmana familiae Sinotibetanae |
Locutores | 1 400 130 (lingua Thibetana centralis)[1] 4 920 570 (dialecti omnes)[2] |
Sigla | 1 bo, 2 tib, 3 bod |
Status publicus | |
Officialis | Thibetum Rei Publicae Popularis Sinarum |
Privata | Nepalia, India, Bhutan, alibi |
Litterae | Litterae Tibetanae |
Scriptura | Scriptura Tibetana |
Procuratio | |
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae |
Lingua Tibetana (Bod skad) ad Linguas Tibeto-Birmanas familiae Sinotibetanae pertinet. In regione Tibeto Rei Publicae Popularis Sinarum praecipue adhibetur.
Lingua Tibetana dicitur prima omnium Tibeto-Birmanarum iam saeculo VII litteris consignata esse; a rege enim Srong btsan sgam po ministrum Thon mi Sambhoṭa in Indiam missum ut de re Buddhistica Tibetana quaereret, et in Tibetum reversum scripturam Tibetanam invenisse, grammaticam huius linguae versibus triginta composuisse, versiones librorum sacrorum Sanscriticorum conficere coepisse.[3] Lexicon bilingue Sanscrito-Tibetanum Mahāvyutpatti saeculo insequenti compositum est. Paulo postea libri laminis ligneis modo Sinico imprimi coepti sunt et in bibliothecis monasticis congeri.
Ab hoc aevo lingua scripta classica fere immutata usque ad nostram aetatem continuavit; litterae Tibetanae sine interruptione floruerunt tam Buddhisticae (e linguis Sanscrita Sinicaque conversae et denuo creatae) quam religioni Bon dicatae. Has litteras non solum Tibetani coluerunt sed et Mongoli Sinaeque. Sermo autem a populo adhibitus mutationes diachronicas variationesque geographicas semper crebriores accepit.