Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Leucas (nomus Graeciae)

Situs pristini nomi Leucadis
Forma pristinorum demorum nomi Leucadis
Vide etiam paginam discretivam: Leucas (discretiva).

Leucas fuit usque ad annum 2010 una e quinque praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Insularum Ioniarum, cuius caput erat urbs Leucas. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Insularum Ioniarum et ad demos Leucada et Meganesium, qui ex coagmentatione pristinorum demorum exstiterunt, delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Leucadis Unitate" permanet, quae quidem vi politica caret.


Previous Page Next Page