Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Larissa (nomus Graeciae)

Situs pristini nomi Larissae
Vide etiam paginam fere homonymam: Larissa.

Larissa fuit usque ad annum 2010 una e quattuor praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Thessaliae, cuius caput erat urbs Larissa. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Thessaliam et ad demos, quorum numerus coagmentatione valde minutus est, delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Larissae Unitate" permanet, quae 19 legatos in consilium regionale mittit, praeterea autem vi politica caret.


Previous Page Next Page