Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Grebena (nomus Graeciae)

Situs pristini nomi Grebenorum
Forma pristinorum demorum nomi Grebenorum
Vide etiam paginam fere homonymam: Grebena.

Grebena fuit usque ad annum 2010 una e quattuor praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Macedoniae Occidentalis, cuius caput erat urbs Grebena. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Macedoniam Occidentalem et ad demos, quorum numerus coagmentatione valde minutus est, delata sunt. Territorium autem praefecturae nomine "Regionali Grebenorum Unitate" permanet, quae septem legatos in consilium regionale mittit, praeterea autem vi politica caret.


Previous Page Next Page