Memoria
Ioannes Duns Scotus, qui doctor subtilis dicitur (natus ut videtur in oppido Duns vicecomitatus Bervicensis circa annum 1266; mortuus Coloniae Agrippinae die 8 Novembris 1308), fuit presbyter, theologus, et philosophus Scoticus doctrinae scholasticae. Lector apud Universitatem Parisiensem et frater Franciscanus erat. Eius sepulcrum hanc inscriptionem monstrat: "Scotia me genuit. Anglia me suscepit. Gallia me docuit. Colonia me tenet." Ioannes Paulus Papa II eum die 20 Martii 1993 beatificavit.