Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Corcyra (nomus Graeciae)

Vide etiam paginam discretivam: Corcyra (discretiva).
Situs pristini nomi Corcyrae
Forma pristinorum demorum et communium nomi Corcyrae

Corcyra fuit usque ad annum 2010 una e quinque praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Insularum Ioniarum, cuius caput erat urbs Corcyra. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Insularum Ioniarum et ad demos, quorum numerus coagmentatione valde minutus est, delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Corcyrae Unitate" permanet, quae quidem vi politica caret.


Previous Page Next Page