Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Communismus

Unam legis e paginis de
disserentibus

Malleus, falx, et stella rubra sunt universa communismi signa.
Civitates orbis terrarum nunc (rubrae) vel olim (aurantiacae) publicam structuram civitatis socialisticae sub administrationibus communisticis (Marxist-Leninisticis) habentes, saepe civitates communisticae in Occidente appellatae. Exactum nomen communisticum in controversiam vocatum est, quia multi eruditi dicunt civitates sicut Res Publica Popularis Sinarum se in capitalismum civitatis movisse et sub definitione Marxiana civitatis communisticae definitione non iam describi posse.
In nota postalica USSR, civitas communistica Sputnik 1, primum satellitem artificiosum, immittit.
Malleus et falx sunt insignia multarum factionum communisticarum.

Communismus[1][2][3] vel coenonismus (de Graeco κοινός, communis)[3][4] est motus revolutionarius et socialisticus ad creandum ordinem socialem sine classibus, sine usurpatione, sine domino pecunia, gubernatio mundialis sine civitate, et in possessione communi facultatibus productionis, cum ideologia sociali, civili, oeconomica, quae hunc ordinem socialem instituere intendit conditum. Hic motus, in eius interpretationibus Marxist-Leninisticis a Factione Communistica Unionis Sovieticae, historiam saeculi vicensimi vehementer impulit, cum aemulatio fortissima inter "mundum socialisticum" (civitates socialisticas a factionibus communisticis temperatas) et "mundum Occidentalem" (civitates cum oeconomiis capitalisticis) factus esset.

Theoria tribus ex partibus constat: prima est oeconomia politica; secunda, materialismus dialecticus; tertia, socialismus scientificus.

  • Socialismus scientificus est nomen quo socialismus marxisticus distinguitur ab aliis generibus socialismi, quae genera socialismi utopici saepe appellantur. Praemissae theoreticae socialismi scientifici eum analysem scientificam societatis esse et ex legibus materialismi historici leges evolutionis eius (perspectiva deterministica) extrahere dicunt. In Italia, Antonius Gramsci, fuit non solum creator factionis communisticae, sed etiam ideologia italianae de socialismo scientifico, ut esseret lineae guberni et philosophicae factionis.

Secundum Marx in primis in apparatu rerum fabricandarum vel producendarum Proprietas privata abolenda est, et eius apparatus communis proprietas instituenda ut communi omnium consilio res fabricarentur.

Marx sententiam communisimi ita reddidit: "Quisque secundum facultatem, cuique secundum indigentiam."[5]

  1. Axters, S. (1937). Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. (Antwerpen:? Geloofsverdediging).
  2. PONS Standardwörterbuch Latein, 1992, iterum impressa, 2006.
  3. 3.0 3.1 Cfr. “.comm communism” apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 222 [PDF]. Cfr. ibidem p. 90.
  4. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 624..
  5. Sic Latine redditum a Theodoro Meyer, Ius naturae speciale, pars 2. Friburgi Brisgoviae: Herder; Vindobonae Argentorati, Monachii, S. Ludovi Americae, 1900.

Previous Page Next Page






Kommunisme AF Kommunismus ALS ኰሙኒስም AM Comunismo AN Gemænre æhte ræd ANG साम्यवाद ANP شيوعية Arabic شيوعية ARY شيوعيه ARZ সাম্যবাদ AS

Responsive image

Responsive image