Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Civitas sui iuris

Unam legis e paginis de
disserentibus

Locus civitatis (Anglice: government) in oeconomia.

Civitas sui iuris est civilis hominum societas cui est efficax regionis geographicae dominatus, vel pleniore, civitas cui est territorium definitum, super quod maiestatem (Anglice: sovereignty) internam externamque habet, incolas perennes, administrationem, libertatem ab aliis civitatibus et potestatibus, et facultas ad faciendas coniunctiones (international relations) cum aliis civitatibus sui iuris.[1] Praeterea, ea usitate putatur civitas quae ex ulla alia potestate vel civitate non pendet vel in earum dicione non est.[2] In condicionibus opinabilibus, civitas sui iuris ab aliis civitatibus sui iuris non nota exsistere potest, sed civitati non notae saepe est difficile habere omnes potestates foederum factorum et diplomaticarum cum aliis civitatibus sui iuris coniunctionum susceptarum. At omnes civitates obligationem apud? ius inter civitates et gentes habent et apud Iudicium inter Civitates quod Charta Consociationis Nationum definit. Civitas sui iuris plerumque habet institutiones quae dicionem auctoritatemque adserunt facere leges quae homines gubernant qui illam regionem habitant.

Nexus interni

  1. Shaw, Malcolm Nathan (2003). International law. Cambridge University Press. p. 178 
    Jasentuliyana, Nandasiri, ed. (1995). Perspectives on international law. Kluwer Law International. p. 20 
  2. Wheaton, Henry (1836). Elements of international law: with a sketch of the history of the science. Carey, Lea & Blanchard. p. 51 
    "sovereign", The American Heritage Dictionary of the English Language (Houghton Mifflin Company), 2004 
    "sovereign", The New Oxford American Dictionary (Oxford: Oxford University Press), ISBN 0-19-517077-6 

Previous Page Next Page