Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Circulus parallelus

meridianus primarius ater et circulus parallelus 30 graduum ruber

Circuli paralleli[1] circuli in superficie globi terrae sunt. Omnes loci in certo circulo parallelo a polo septentrionali (vel australi) eadem distantia absunt.

Maximus circulus parallelus linea aequinoctialis est, quae etiam circulus magnus est.

Si qui nauta circulum parallelum novit, in quo navis est, et etiam meridianum, tum locum navis novit.

  1. "Circulus parallelus": Fortunatus a Brixia, Philosophia sensuum mechanica (1756) (p. 39 apud Google Books)

Previous Page Next Page