Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Canon Occidentalis

Haec pagina scripta est a tirone, qui nondum Latinitate callidissima utitur.
Usor Latinitatis callidior textum inspiciat, errores corrigat resque auctori explicet.

Pictura Dantis ab Alexandro Botticelli picta est. Dantes Alagherius fuit scriptor Italianus qui Divinam Comoediam scripsit. Divina Comoedia est opus clarissimum canone litterario. Dantes speravit se lectum iri aeternum cum poetis optimis Homero, Horatio, Lucano, Ovidio, Virgilio (Inf. 4.87–90).

Canon occidentalis est operum index, quae occidentis opera summa traditionemque intellectualem continet. Inter genera canonis sunt litterae, musica classica, picturae, sculpturae, libri philosophici et alia. Theoriis Haroldi Bloom fortes auctores semper se creaturos aliquid scriptoribus aliis perennius vel scribendo antiqua responsuros opera credunt.[1] Vel maturitate intellectus vel maturitate elocutionis opus magnum fieri oportet. Artifex maximus sperat scribendi arte sese victurum aeternum. Ovidius versibus suis dixit: ore legar populi, perque omnia saecula fama / siquid habent veri vatum praesagia, vivam. Horatius oda 3.30 scripsit: Exegi monumentum aere perennius.

  1. Haroldus Bloom, Where Shall Wisdom Be Found? Novum Eboracum: 2004. ISBN 1-57322-284-4

Previous Page Next Page