Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Batavi

Stela funerea Indi Batavi, unius ex corporis Neronis custodum.

Batavi fuerunt antiquus Germanorum tribus, primum Chattorum pars,[1] qui apud Caesarem et Tacitum in insula fluminis Rheni vivebant, in regione quae nunc est Betuwe,? pars Nederlandiae. Ergo Latinum regionis nomen insula Batavorum.[2] Idem nomen ad nonnullas militum manus pertinebat, quae ex Batavis primum conscriptae erant. Veri simile est nomen tribus, ex batawjo 'insula bona' (ex linguis Germanicis bat- 'bonum' + awjo 'insula, terra prope aquam') deductum, ad fertilitatem regionis spectavisse, regionis hodie Betuwe?, "corbis fructuum" (ex Anglico fruitbasket) Nederlandiae, appellatae.

Tabellae ligneae inventae nonnullos saltem Batavos legere et scribere potuisse probant.

  1. Tacitus, Germania, 29.
  2. Nederlandi recentiores Bataviam nomen notum ad eorum fabricam colonialem in insula Iava, nunc Jakarta, adhibuerunt.

Previous Page Next Page






باتافي (قبيلة جرمانية) Arabic Batavlar AZ Батавы BE Батави Bulgarian Bataved BR Bataus Catalan Batavové Czech Батавсем CV Batafiaid CY Bataver German

Responsive image

Responsive image