Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Ascomycota


Fungi — Ascomycota (Berk.) Caval.-Sm. (1998)
(Berk.) Caval.-Sm. (1998)[1]
Ascocarpium fungi generis Morchellae multa apothecia continet.

Ascomycota sunt phylum regni Fungorum, quod, una cum Basidiomycotis, subregnum Dikaryorum constituit. Eius species late appellantur fungi saccarii vel modo Graeco ascomycetes. Hoc est maximum fungorum phylum, cui sunt plus quam 64 000 specierum.[2] Unica huius divisionis proprietas est ascus (a Graeco ἀσκός 'saccus' vel 'pellis vinaria'), sexualis structura microscopica, ubi formantur sporae immotiles, ascosporae appellatae. Aliquot autem species sunt asexuales, quod significat eis non esse circulum sexualem; unde ascos vel ascosporas non gignunt. Inter familiaria fungorum saccariorum exempla sunt Morchella, tubera, fungi coquorum et pistorum, Xylaria, et Pezizaceae.

  1. Cavalier-Smith, T. (1998). "A revised six-kingdom system of Life". Biological Reviews of the Cambridge Philosophical Society 73 (3): 203–66 .
  2. Kirk et al., p. 55.

Previous Page Next Page






Ascomycota AF Ascomycota AN فطريات زقية Arabic فطريات زقيه ARZ Ascomycota AST Kisəli göbələklər AZ Аскаміцэты BE Торбести гъби Bulgarian Ascomycota BS Ascomicots Catalan

Responsive image

Responsive image