Albertus Bandura (natus Mundare in oppidulo Albertae Canadae 4 Decembris 1925; mortuus Stanfordiae Californiae die 226 Iulii 2021) fuit psychologus qui professor scientiae socialis in psychologia David Starr Jordan emeritus in Universitate Stanfordiensi docebat.
Paene sex decennia operam educationis disciplinae multisque psychologiae campis dat, inter quos theoria cognitiva socialis, therapia, et psychologia personalitatis socialisque, ac transitum a behaviorismo ad psychologiam cognitivam movit. Conditor theoriae erudiendi socialis (nunc theoriae cognitivae socialis appellatae) et efficacitatis sui constructi theoretici, experimentum pupae Bobo anno 1961 effectum procuravit, quod conceptum erudiendi observationalis insigniter monstravit.
Inspectio anno 2002 Bandura in numero quarto a maximo e psychologis omnium temporum saepissime citatis habuit, post B. F. Skinner, Sigismundum Freud, et Ioannem Piaget, et citatissimus vivus.[1] Maximus psychologus vivus late describebatur,[2][3][4][5] atque unus e psychologis omnium temporum potentissimis.[6][7]
Anno 1974, Bandura electus est octogensimus secundus praeses Societatis Psychologicae Americanae, unus e iuvenissimis, anno aetatis suae quadragensimo octavo. Socius Collegii Rerum Scientificarum consociationis dictae ab 1968 ad 1970 fuit. Unus ex editoribus novem periodicorum academicorum de psychologia fuit, inter quae Journal of Personality and Social Psychology, ab 1963 ad 1972.[8] Anno aetatis suae octogensimo secundo, Praemio Grawemeyerano pro psychologis ornatus est. Civis Americanus anno 1956 factus est.